{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 46","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/46.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"„Aliquando tamen affixa relinquunt capita, quae „causa vulnera insanabilia facit & multos interimit, „ sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad „ genua admisisset. Invehunt virus remedio verso: „ Maximeque rufae ita formidantur. Ergo sugen„tia ora forcipibus praecidunt ac veluti siphonibus „ defluit sanguis: paulatimque morientium capita „ se contrahunt: nec relinquuntur. Supervacaneum foret adferre, quid Galenus. quid veteres, & plurimi recentiorum, de his commemoraverint. In primis cum varii nostratum harum naturam & proprietates adeo graphice delineaverint, ut reliquis auctoribus palmam praeripiant. Maximam nempe laudem merentur, clarissimus hujus Academiae Professor & Acad. Seient. Holm. Membrum DiUS THORBERN BERGMAN, qui Historiam Naturalem Hirudinum egregiam tradidit, in Actis Holmensibus Aro 1757. Experientissimus item Dinus Doctor, & ad Gymnasium Hernösandense Lector, NICOLAUS GISSLER, in iisdem Actis 1758, harum historiam & usum apud Norrlandos exposuit. Et Balneator Holmiae dexterrimus Enest. Diet. SALOMON observationes pulcherrimas, de illarum conservatione & applicatione addidit actisque nominatis inseruit. 1760. Ad usum, semper ut praesto sint Hirudines, e loco natali, tempore sive aestatis sive veris, colligantur, inque aqua limpida quidem, sed neque fontana neque falsa aut corrupta serventur, & quidem in vase vitreo ampliori, quod cantharum unum aquae contineat, vivasque Hirudines 50 recipiat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 45-2","label":"HORATIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/45-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 47","label":"HORATIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/47"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}