{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 53","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/53.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Postea igitur aegrotae persuasum est, ut Hirudines ano admoveri fineret. Cui admonitioni dum morem gessit, varices quidem ani evanescebant, de cetero autem nihil sensit solatii. Mensis spatio inde praeterito hirudines iterum admisit, quae uncias circiter quinque sanguinis illi exsugebant, eoque factum est, ut tumor pedum minueretur. Aliquot autem post hebdomadas, aequalis crurum recurrebat tumor cum levi inflammatione, circa labia ulcerum, conjunctus. Quae singula patienter toleravit aegra, & admonita admittebat, tertia vice, Hirudinum adplicationem: & hoc quidem eo cum emolumento effectum est, ut menses facile redirent, sexque post hebdomadas, ulcera, emplastro exsiccante & fascia expulsiva dicta adhibitis, curarentur. Fonticuli, quorum antea facta est mentio, quosque jam per sedecim annos passa fuit, sua sponte nunc cessarunt. Ab illo usque tempore sana vixit, mensesque ut deficere coeperunt, minora statim ulcera erupuere; His autem, per fasciam nominatam, qua semper utitur, & hirudinum ad haemorrhoides adplicationem, facile mederi poterit. In Norrlandia, ut saepe laudatus GISSLER nos certiores facit, ulcera cachoëtica, opera Hirudinum eo modo curari solent, ut cruribus eaedem, ubi integra est cutis, adplicentur. Podagram, Hirudinum ope non tantum sublevatam, sed per menstrua haemorrhoidum penitus sublatam, ex Mouffeto commemorat STAHLIUS. In aedemate pedum, in Bacchia & Varicibus, in Scorbuto, in Quartana, quid Hirudines conferant, si scire aveas, adeas licet acta Holim. 1759. Clausulam hisce imposituri, Tuo Lector Benevole, relinquimus judicio, annon Hirudines, instar beneficii maxime aestimabilis a supremo Numine concessi, jure meritoque sint reputandae, equidem crediderim nihil. obstare, quin prudenti eas Medicorum operae etiam atque etiam commendare liceat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 52","label":"HORATIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/52"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 55","label":"CXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/55"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}