{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 71","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/71.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Omnia Saponacea sunt Diuretica, ideoque aMedicis ad massam sanguineam depurgandam atque sordes per vias urinarias ejiciendas adhibere solent, unde etiam praescribuntur adversus Asthma ex viscido, in Gonorrhoea & Leucorrhoea aliisque impuritatibus sanguinis. Resinosa porro etiam sunt Balsamica medicis dicta: unde ars mortuos Balsamandi, id est, a corruptione conservandi carnes, dudum innotuit Arabibus & Aegyptiis. Sic etiam resistunt putredini, unde etiam externe tota die tanquam Vulneraria adplicantur, nam vulnera atque ulcera ab aëre atque adeo a putredine servant; Hinc praescribuntur etiam interne adversus ulcera interna, e. g. Renum, Pulmonis, suntque in Phthisi praesertim, medicamenta, quae nosse nobis datum est, facile praestantissima, modo diligenter sumantur, ususque carnium omnium plane fuerit proscriptus. Praeterquam autem quod hoc Balsamum est resina tenuissima, odorem quoque spargit gratissimum, unde Ausonius. Sparge mero crines & odore perlue nardo Hospes & adde rosis Balsama puniceis. Inflat & instaurat autem hic odor vires animaunde etiam ab Orientalibus tota die sumitur les uam Panacea ad vitam prolongandam. tanqu Propinatur etiam ad guttas viginti, quae Ovi vitello solvuntur; vel in Emulsione seu jusculo, aut Vino, aut cum Saccharo in formam Böli.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 70","label":"CXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/70"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 71-2","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/71-2"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}