{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 8 308","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/308.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Antennis facile distinguitur a ceteris Coleopteris: cortum enim est, characterem generis verissimum in hoc ordine sumendum esse a structura antennarum, quippe quae sunt vel clavatae, vel filiformes, vel etiam setaceae. Hoc Coleopteron antennas habet capitatas, & adeo singulares, ut nulla omnino sit illarum similitudo cum antennis reliquorum hujus ordinis insectorum. Praeterquam enim, quod hujus antennae ex duobus solum constent articulis, caulino nempe & capitato; harum etiam capitula, quae maxima sunt & solida, tam mire formantur, ut in medio reflexa, minime licet acuminata, hamum exacte referant II. Praeterea, si corpus respexeris, invenies abdomen postice quasi truncatum, ut in quibusdam Scara*) Ab antennis sumendus est genuinus character generis; ad Dytiscos enim antennis perfoliatis, quod attinet, v. gr. piceum, caraboidem, scarabaeoidem, fuscipedem, & luridum, qui antennas habent clavatas, & interim relati sunt ad Dytiscos antennis setaceis, licet instructi sint pedibus natatoriis, in aquis degant, & speciem prae se ferant Dytiscorum: re tamen accuratius pensitata, proprium constituant oporret genus, quod quidam Hydrophilum appellarunt, ego vero HYDROUM mallem nuncupatum. Scarabaeis, aliisque Coleopteris; singulare tamen est, quod hujus elytra sint abdomine longiora, truncata, & aliquantum ad apicem inflexa. III. Thoracem habet corpore angustiorem, & carina transversa a reliquis Coleopteris multum differt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 8 307","label":"DIOPSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/307"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 8 309","label":"EXPLICATIO TABULAE VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/309"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}