{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 102","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/102.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"quam esse damno; nullam enim subito ad sanitatis detrimentum cohibet evacuationem, sed potius omnes se- & excretiones ad debitum rectumque ordinem redigit. Tali modo omnes Stahlii nonnullorumque discipulorum ejus scrupuli, in Corticis utilitatem & praestantiam facti, evanescunt, cum demonstrari non possint. §. XIV. Quia ergo Cortex tam in solida quam fluida corporis nostri agit, horum crasin, illorum vero robur multifarie emendat, ambo vero ad debitas eorum a naturaque destinatas functiones apta idoneaque reddit: concludimus ex his, illum in omnibus morbis, qui relaxationem, debilitatem nimiam in genere nervoso & vasculoso, immo in omnibus partibus firmis mobilitatem, cum inde dependente degeneratione humorum, stagnationeque eorum, pro caussa immediatà seu fundamento habent, & qui medicationem non respuunt, non solum magna utilitate adhiberi, sed & considerari pro remedio securissimo certissimo & efficacissimo; quare in hoc genere morborum ab Auctoribus tituli ipsi attributi, quos Celeb. & eruditissimus Dn. Professor Rosén g) in dissert. sua egregia diligenter collegit, cardiaci nempe, balsamici, stomachici, antihysterici, antihypochondriaci, nervini, visceralis, carminativi, emmenagogi, diuretici &c. ei omnino competunt. Cardiacum enim est praestantissimum, dum vi stimulante sua statim vim cordis motricem auget, illamque continuato usu vi corroborante conservat. Eo meliori vero jure de eo hoc praedicatur, cum non instar multorum aliorum Cardiacorum sic dictorum, calorem praeternaturalem, sitim, q) In dissert. Lond. Goth. A. 1744. p. 27. tim, & alia symptomata febrilia, excitet, sed potius, si recte fuerit adhibitus, uti optime monuit Cel.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 101","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/101"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 103","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/103"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}