{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 147","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/147.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Quod ad illas attinet objectiones, quae ex symptomatibus, antea dictis, ab Auctoribus depromi solent, non quidem deneganda est observationibus eorum fides nostra, quin potius lubentissimi in eandem nos rapimur experientiam. Illa enim teste quotidiana, ejusmodi malis saepenumero intermittentes stipari febres, plane sum convictus. Ex horum autem symptomatum praesentia, caussam ipsius febris primis inhaerere viis, perperam judicari crediderim, cum etiam illis absentibus, febris tamen aeque maneat intermittens, eorumque accessio in his febribus ac in continuis & phlogisticis, nil nisi morbi deteriorem designet statum atque conditionem. Quis, quaeso, unquam diceret, Pleuritidis vel alius febris inflammatoriae caussam, in capite ideo quaeri debere, quod aegrotus de capitis conqueratur dolore? Pro symptomate hoc potius haberet, febribus quibuscumque per consensum maxime familiari. Idem de symptomatibus in febre intermittente occurentibus, esto judicium. Nec eorum ab omni parte stare possum, qui, febres intermittentes ope remediorum, vel emeticorum, vel purgantium, spreto omni alio auxilio, unice sanatas fuisse volunt, quo de origine & fomite harum febrium in primis viis latente, nos convincant. Notum enim est, quam quod notissimum, post horundem remediorum sat diu persaepe protelatum usum, ad alia praesidia, remedia illa sic dicta k) Tales in praxi sua obvios fuisse casus illustr. refert van Swieten in Commentar. ad Aphorism. 757.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 146","label":"FEBRIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/146"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 148","label":"FEBRIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/148"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}