{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 196","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/196.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Ad propositum quidem non pertinet pertractare emolumenta atque dispendia, quae ex sanguine in sanitatem & vitam hominis redundant, cum tantummodo quosdam effectus ex plethora oriundos, Haemorrhagias nempe leviter adumbrare in mente sit. Quo id vero facilius fiat, hanc dissertationem in XII. dispescam paragraphos. Quarum prima vocis Haemorrhagiae tradet significationem, simulque ostendet, quo haemorrhagiae, quas pertracto, a caeteris sanguinis eruptionibus differant. Secunda ejusmodi enumerationem sistet haemorrhagiarum, & vasa, e quibus proveniunt, simul indicabit. Tertia describet ipsam plethoram, qua efficiuntur. Exhibebit quarta personas ad plethoram proclives. Quinta caussas plethorae in illis. Sexta enumerabit signa, quibus manifestatur. Docebit vero septima, quinam plethoricorum his praesertim obnoxii sint haemorrhagiis. Octava caussas, in ipsis haemorrhagias perficientes. Imminentis eruptionis signa indicabit nona. Decima prognosin. Decima prima curam praeservatoriam. Decima denique secunda ipsam curam. Vocis Haemorrhagiae significatio. Origine graeca vox haemorrhagia est. Componitur vero voce αἱμα sanguis, & verbo ρήγνυμι, rumpo, & copiosiorem quamlibet sanguinis effusionem cum impetu denotat. Hujusmodi etiam naturae sunt haemorrhagiae, de quibus loquimur, conjunctae cum virium prostratione & cunctis symptomatibus, quae magnae sanguinis jacturae effectus sunt. Ab excretionibus sanguinis a natura ad minuendam plethoram paratis, hae haemorrhagiae itaque discrepant; talia symptomata nullas harum excretionum comitantur, nec illae quam levissima mala, sed secundam potius afferunt valetudinem. Neque menses, neque lochia idcirco ad haemorrhagias pertinent. Neque fluxus haemorrhoidalis regularis periodicus. Neque insuetae istae sanguinis eruptiones, quae, secundum Auctores, loco mensium, e vasis auris externae, apicibus digitorum, papillis mammarum, umbilico &c. &c. erumpunt, dissertationi huic igitur peregrina sunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 195","label":"HAEMORRHAGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/195"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 197","label":"HAEMORRHAGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/197"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}