{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 247","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/247.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Medici Medicamenta omnia, quae ferre Natua non potest, & quae horrore quodam convulsivo summopere aversatur, magno sane labore conquisiverunt; nec alia in tota Materia medica vegetabilia novimus, quae hujusmodi vim habent evacuandi, nisi quae sunt Nauseosa. Quid autem ista sint nauseosa, definire aut verbis exprimere non magis valemus, quam quid sint salsa, acida, dulcia. Quicquid enim per sensus immediate percipimus, definire, nullum valet ingenium humanum. In hac quidem familia nonnulla habemus evacuantia vix odora, qualis est Cassia fistula; sed si arborem, unde medicamentum istud producitur accuratiori subjicimus examini, eam nequaquam differre videmus, sed omnia habere communia cum reliquis Cassiae speciebus: quarum una Senna nume ratur, planta sane nauseosissima, adeoque aliquid continens nervis inimicum Naturaeque intolerabile: similiter res se habet cum Tamarindis, quarum vim evacuandi minime dignoscere possumus ex odore; si vero arborem respicimus (Cassiae adeo affinem, ut limites inter illas vix admitterentur, nisi Botanici ob Stamina tria cogerentur diversum constituere genus) eam, sicut Cassiam sistulam, nauseosam admodum observamus, cujus qualitatis partem certe nonnullam fructui suo impertitur. Haec evacuantia vel ventriculum evacuant, ut Vomitoria; vel Tubum intestinalem, ut purgantia, proprie sic dicta; vel Massam sanguineam, ut Diaphoretica & Diuretica; vel Uterum, ut Emmenagoga; vel Glandulas salivales, ut Sialagoga; vel sinum frontalem, ut Sternutatoria. Ad operationes horum ulterius illustrandas medicamentorum, exemplum sit Asarum, cujus radix, si in pulverem subtilissimum redigatur, ut citatissime in Ventriculo solvatur & vim suam exserat, Vomitorium fit, si pulvis grossior sit, tubum intestinalem, alvum solvendo, evacuat; si radix coquatur *), & in forma liquida propinetur, massam intrat sanguineam; quo casu vel Diaphoreticum evadit vel Diureticum, prout corpus aegroti calidum fuerit aut frigidum: si enim justo calore corpus foveatur, Diaphoreticum erit; sin minus Diureticum.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 246","label":"MEDICAMENTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/246"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 248","label":"MEDICAMENTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/248"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}