{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 308","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/308.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Pauperibus & quibus jam laudata remedia nimis pretiosa sunt, sufficiant Infusa Rad. Armoraciae, Raphani sativi, Herbae Trifolii aquatici & Fumariae, per aquam vel tenuem cerevisiam confecta: vel Decocta ex Radicibus Britannicae & turionibus Pini. Iis quoque Allia atque Cepae frequentius sumtae, & trito cum aceto Sinapi condita prosunt alimenta. Non desunt quoque exempla optimi successus ex Decocto antiscorbutico, quod auctorem Bellovium in castris Poloniae p. m. Regis Caroli XII. medicum famigeratissimum agnoscere putatur, qui ejus ope, Scorbutum ab exercitu Suecano profligavit. Paratur vero hoc ex herbae Sedi acris recentis uncia, quae in libram cerevisiae infunditur, & cujus unciae tres simul propinantur n). Dulcamaram quoque insigni laude contra Scorbutum porreximus. T. 1. p. 324. Vide etiam Hoffmanni Med. Quin etiam, cum in Lapporat. Syst. T. IV. p. 29. nia Scorbutus graviter adfligeret Monticolarum plurimos, qui initio hujus Seculi e Germania, ad res metallicas ibidem, tractandas, vocati erant, & se a Lapponibus magica arte vexatos putarent, omnes, quotquot hoc morbi adfecti fuere, sanavit vetula in pago Heden, idque solo lactis usu protracto. Dum Captivos e Moscovia Suecos in patriam reduces Scorbutus pessimus infestaret, vetulam aliam, Carolicoronae, infectos omnes sanasse refertur, ope Tonnae unius Turionum pini, sedi acris tonnae octavae partis, nec non Aluminis unciarum duar. cum semisse. Mixta haec coquebantur in aqua, & aegro unicuique libra quotidie bibenda porrigebatur. tum extollit Cl. Sauvages o). Sed Diaetam aegroti ordinare maximi sest momenti. Vivat hic in aëre calore temperato, vel si ejus opportunitas non est, vestimentis tamen bene sit munitus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 307","label":"SCORBUTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/307"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 309","label":"SCORBUTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/309"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}