{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 41","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/41.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"QVOTIDIANA. Duo solum electricitatem hoc in morbo experti sunt, qui per totum corpus scintillis percutiebantur electricis. In altero febris ad tempus fugata; in altero vero vis morbi in tertianam conversa est non sublatam. Dubium igitur electricitas febrium intermittentium est remedium, nec adhuc satis exploratum. RHEUMATISMUS. Adductum de malo ischiadico judicium hic etiam valet. Coronidis loco hisce sequentia subnectere liceat: 1. In febribus intermittentibus nihil valet commotio electrica. 2. In rheumaticis, arthriticis & sideratoriis morbis rarior sub usu electricitatis est allevatio sine indiciis retrogressus cujusdam materiae. 3. Magna inter morbos sideratorios & rheumaticos adest convenientia; vidimus enim rheumatismum cum surditate, tremore, decubitu & mobilitate difficili unius ejusdemque lateris, nec non hemiplegiam, ubi scintillae electricae hinc inde solito majorem excitarunt dolorem, & in qua restituto ad aliquam partem brachii paralytici motui successit ophthalmia, qua frigidis ab aegro repressa, eadem iterum cepit brachium imbecillitas. 4. In paralysi quadam digitorum annularis & auricularis, semel vidi scintillarum ex parte affecta eductionem non successisse. 5. Omnibus sub usu electricitatis continuato accidunt tarditas alvi & aucta ciborum cupiditas, sine dubio ex incremento perspirationis. 6. Eductis scintillis ex parotidibus, ut & ex partibus oris internis, inprimis linguae, augentur sputa. 7. Si in odontalgia educantur scintillae ex stylo metallico, nervis portionis durae septimi paris ad auriculam imposito, queruntur aegri ad quamlibet emicantem flammulam de acutissima in afflicto dente punctione, ut bis vidimus. 9. Serpentes commotione electrica percussi moriuntur cum summa post lethiferum ictum corporis rigiditate. CLXXV.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 40","label":"PARALYSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/40"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 43","label":"PULSUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/43"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}