{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 46","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/46.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Ego igitur, quandoquidem momentaneam quietem vibrationum, hoc est eam speciem pulsus, quae uno ore aqud Medicos Intermittens vocatur, pessimi ominis a plerisque haberi solitam, considerare tantum in praesenti cogitaverim, caussas illius, quotquot esse possint, aut hucusque saltem Medicis innotuerint, quidque certi de illarum praesentia in Diagnosticis, de periculis, quae portendant, in Prognosticis, cum medela adversus singulas efficaci & propria, pro modulo virium exponam. Atque hoc quidem ut eo persequar distinctius & felicius, praemittam ea, sine quibus intelligi cetera non possint, principiorumque loco de sanguine quaedam, motu ejus & inde oriundo pulsu dicam breviter, ut qui intermittens appellatur, hujusque caussae dein patere queant melius. In corporibus quia mutatio omnino nulla sine motu potest existere, ad principium quoque vitale humani corporis motus pertinebit, utpote cui excitando sustinendoque nervos omnes humanae machinae atque vires Supremus Auctor destinavit. Hinc ergo derivandum mechanismum physicum ad vitam humanam permultum conferre, non veritates modo docent Mechanicae, Physicae, Anatomicae hisque nixae Physiologicae, sed & variatio, quae externis a rebus, ubi his utimur ad tuendam vitam, oritur in oeconomia universa functionum vitalium, naturalium & animalium, ipsaque firmat necessitas, qua cogimur alimentis resarcire quidquid mutua agitatio partium corpori veluti detraxerit. Est autem fluidorum, quae per solidorum canaliculos motu transmittuntur in humano corpore, nobilissimum & latissime penetrans illud, quod sanguinem appellamus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 45","label":"PULSUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/45"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 47","label":"PULSUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/47"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}