{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 65","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/65.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Aeterna vero haec bonitas hominem tam facultate praedidit, qua corpori quid utile quid damnosum sit, tam sensibus quam experientia, magna illa magistra, discernere possit, hoc rejicere, illud eligere, quam omnia ei donavit, quae ad sanitatem suam, vel proprio vitio vel absque eo amissam, restituendam conducunt. Eum enim in finem montes & valles magna ornavit herbarum copia, medicinas in regno animali distribuit, immo in profunditate terrae collocavit thesauros sanitatis, hominique dedit facultatem, ea ubicunque cognoscendi, sibi subjiciendi, inque usum sustentationemque suam convertendi. Haec vero bonitas eo praecipue est multiplicata, dum nonnullis mediis proprias plane praebuerit vires, & tanta etiam ipsa produxerit quantitate, ut omnes & singuli in usus suos ea convertere possint. Non mei quidem est propositi, omnem remediorum tali vi praeditorum enumerare copiam; Corticem vero peruvianum in eorum numerum omni jure referri debere, existimo, dum non modo satis copiosa adsit quantitate, sed & per egregios effectus potissimum eorum unum esse, se manifestaverit. Quis enim in orbe medico tam est rudis, ut ignoret, hoc pharmaco non modo omnes intermittentium febrium species certe & secure tolli, verum etiam alios morbos, quos efficaciora remedia saepe frustra sunt adgressa. Si igitur Cortex peruvianus inter remedia s. d. specifica locum obtinuit fere principem, & a Doct. Sydenham unicum & solum declaratur specificum a), honoribus cumulatur quae revera ei competunt. Sicuti vero magni nominis & virium remedia, non semper utiles atque salutares praestant effectus, sed recte adhibita illos solum edunt; sic aestimare a) Sydenham. op. un. praef. pag. 29. Tom. IX. aestimare non possumus, Corticem esse absolute bonum remedium, sed potius concludendum, illum instar aliorum remediorum heroicorum, maximum saepe causare damnum atque perniciem, nempe si perverse eo utimur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 64","label":"CORTEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/64"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 66","label":"CORTEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/66"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}