{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 86","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/86.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Et hanc viam ad propositum meum implendum ingrediar, vitium eorum eo certius evitaturus, qui subtilissimis figmentis & conjectationibus ingeniosis has actiones demonstrare voluerunt, quae tamen ex phaenomenis solis explicari possunt. Quo vero a proposito eo minus aberrem, diversa tentamina cum Cortice tam in proprio, quam aliis corporibus institui, multaque cum industria mutationes in eis post Corticis usum factas annotavi & observavi. Sequenti vero modo procedebam. Sumsi nempe in os granum unum Extract. aquosi primi corticis, post meridiem hora 4. 16. min. quod tamdiu in lingua habui, donec omnino a saliva soJutum fuit. Extracto a lympha salivali liquefacto, statim consuetum saporem amarum corticis cum sensatione leniter adstringenti percepi in dorso linguae, palato, & tandem, cum solutum deglutirem, in faucibus. Extractum hora 5 plenarie erat solutum, amarities vero & perceptio dicta, primis hujus temporis intervalli minutis, 44 nempe, ad finem usque tentaminis, mihi non videbatur mutata, sed potius sibi semper similis; eam tamen palati quam tangebat partem Extractum, quia in dorso linguae habebam, tandem aridam sensi. Sapor amarus sensatioque antea dicta leniter adstrictoria, post plenariam Extracti liquefactionem 5 circiter minutis, eadem intensitate durabant, successive postea remittebant; integra tamen hora post, quamvis debilius, sensationes has dictas percepi. Perceptionem hanc adstringentem alia quoque mutatio, aucta nempe liquoris salivalis secretio, comitabatur, ut liquidum illud saepius deglutire coactus essem. Haec cum, sensatione adstrictiva idem hapuit initium, eademque ratione aucta fuit, Extracto vero soluto cessavit, ad naturalem ante ejus assumtionem statum, restituta. Punctum dictum palati ad horam 5) erat siccum. Sequenti die hora 5 27 min. post meridiem, simili modo granum unum Extr. spirituosi primae praeparationis, sive resinae, ad linguam admovi, & pari cum eo ratione, quam cum gummoso, procedebam.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 85","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/85"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 87","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/87"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}