{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 98","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/98.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"cortex consideratur & declaratur ut remedium vere stimulans & roborans, quod debite adhibitum, post ejus operationem, nec nimiam partium firmarum cohaesionem vel rigiditatem, nec earum atoniam vel debilitatem relinquit. In fluidas vero corporis nostri partes agit partim immediate, quia a saliva, & sic ab omnibus humoribus ei similibus, plane dissolvitur, consequenter cum illis chyloque mixtum in sanguinem transit, cum sanguine vero intime combinatur, respectu nempe principii balsamici, quod omni probabilitati convenienter saltim ad partem in naturam humorum nostrorum permutatur, & tali modo ad reparationem circulatione consumtorum, a natura simul cum succo nutritio ex chylo confecto, mixtum, corpori applicatur. Mediate vero in fluida agit per solida, quorum vim actricem, ut supra demonstratum, roborat. Sicuti ergo per vires motrices solidorum auctas omnes a solidis dependentes actiones, vitales, naturales & consequenter ipsae animales, generaliter necessaria proportione augentur; extra dubitationem positum est, per intimam combinationem & mixtionem partium corticis activarum cum sanguine nostro, crasin ejus non modo mutari & meliorari, verum etiam actionem in solida supra dictam, ex hac parte novas consequi vires & robur. Natura rei has cogitationes videtur defendere, sicuti a sano ratiocinio non sunt alienae. Propugnat ipsas quoque experimentum, a Viro in detegendis physimodo Corticis operandi defenditur idea; ita quoque scripta clarissimorum virorum, Fr. Hofmanni. Werlhof, van Swieten & aliorum ipsius sunt apologiae, dum pharmaco huic eandem, quam ego. vim attribunt corroborantem, & consequenter stimulantem, quia in operatione haec illam antecedit; quare necessaria consequentia ex hac tam manifesta ejus proprietate actiones in corpore deducantur, necesse est.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 97","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/97"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 101","label":"MODUS OPERANDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/101"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}