{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 9 iii","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 iii","ref":"iii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/iii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/iii.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Viro concinnatae videntur, alterum illas, in quibus componendis Eum parum vel nihil auxilii auctoribus commodasse satis apparet. In singulis autem, typis repetendis, sedulo curavi, ut operae prototypa fideliter sequerentur; nihil mutavi, praeter errores, a manu festinante vel typothetae, vel notarii aut ipsius auctoris commissos; nihilque addidi, praeter voces paucas, quas passim omissas, & in quibusdam dissertationibus calamo adscriptas reperi. Aliquas tamen adnotatiunculas passim adspersi, nota Editoris adlita. Quod reliquum est, Fautoribus Amicisque qui dissertationes Linneanas quibus carui, mecum communicaverunt, quarum quidem quasdam ab ipso b. Auctore, quasdam partim ab Ill. Murray, Equite, Consil. aul. M. Brit. Regis & Prof. Gotting. celeberrimo, partim a Meyero mihi amicissimo, Pharmacopola apud Stettinensis meritissimo, plurimas vero a doctiss. Ebrharto, M. Brit. Regis Botanico clarissimo, accepi, iis pro tanta qua me ornarunt, benevoleniia, gratias hic palam ago quas possum maximas. Denique jure laudare debeo solertiam artificum; tabulae enim incisae praestantia ac nitore non dicam aequant, sed fere superant eas, quae priori dissertationum editioni erant adnexae. Scr. Erlangae Non. Aug. MDCCLXXXV. Linn. Amoenit. T. IX. DISSER","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/ii"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 9 v","label":"NONO VOLUMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/v"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}