{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fauna Suecica 391","citation":"Carl Linnaeus, Fauna Suecica 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/391.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Fauna Suecica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Abdominis nigri segmenta 1456789 lineis flavis terminantur non vero 2 3, ergo spatium latius inter lineam primam & secundam flavamitergi; subtus omnia segmenta margine flava sunt. Femora omnia nigra, sed tibiae rusae. Alae hyalinae, puncto marginali ferrugineo, & margine exteriore alarum maMas femoribus posticis jorum ferrugineo. Facies & magnitudo vespae. subtus linea flava. Femina aculeo brevi. PUPPA pedibus instructa jacet intra terrae glebam (ad radices Scrophulariae) excavatam uti Scarabaei Puppa, ubi delitescit a praecedenti anno per hyemem in primum junii. LARVA nivea, longitudine digiti transversi, crassitie pennae anserinae; capite nigro: pedibus 6 & 16 seu 22; tota superna superficie punctis nigris notata, quorum intermedia dorsalia paulo majora. TENTHREDO Abietis antennis septemnodiis, corpore nigro, abdominis segmentis quatuor ferrugineis. Syst. nat. Tenthredo antennis septinodiis, abdomine flavo: pone nigro. Fn. 928. Habitat frequens in Abietibus Upsaliensibus mense Majo. DESCR. Alae incumbentes, nigricantes, diaphanae. Abdominis tres vel quatuor anteriores articuli rufescentes. Corpus reliquum nigrum. Pedes rusi. TENTHREDO Cerasi antennis septemnodiis, corpore nigro, pedibus luteis, scutello flavo. Habitat in Cerasi foliis, quae mutanda involvit. DESCR. Corpus & omnia nigra, exceptis pedibus omnibus pallidis. Scutellum in hac flavescens est, & punctum saepius flavum ante alas. TENTHREDO Salicis antennis septemnodiis, corpore flavo, vertice capitis thoracisque nigro. Tenthredo antennis septinodiis, flava; capitis vertice thoracisque medio nigris, macula alarum ovata. Fn. 927. Habitat in Salicibus variis. DESCR. Abdomen absque petiolo thoraei adnatum, totum flavum. Thorax flavus, sed in medio tergi macula magna nigra, & subtus inter pedes primarios & secundarios macula magna nigra. Caput pone oculos nigrum. Antennae fuscae, 7 articulis, subulatae. Alae incumbentes, mem branaB b 4 branaceae, reticulatae, cum puncto marginali nigro. Pedes flavi, sed palmae posteriores nigricantes, TENTHREDO mesomela antennis septemnodiis, abdomine subflavo, dorso nigro arcubus flavescentibus. Tenthredo antennis septinodiis, dorso nigro lineis pallidis transversis arcuatis recurvis. Fn. 936. Habitat in Ostrogothia. Fr. Hasselquist. DESCR. Alae membranaceae: majores margine exteriore nigro punctoque nigro oblongo. Femora & Tibiae pallidae, postice nigrae. Oculi atri. Abdomen subtus flavum, a tergo nigrum lineis ad latera retrorsum flexis pallidis s. singulo segmento macula magna semicirculari tecto, margine postico & laterali pallido.","prev":{"citation":"Fauna Suecica 390","label":"V, HYMENOPTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/390"},"next":{"citation":"Fauna Suecica 392","label":"V, HYMENOPTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/392"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica","quality":"ocr"}}