{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Flora Alpina ix","citation":"Carl Linnaeus, Flora Alpina ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/ix.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Flora Alpina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Itaque omnes alpes quantumvis inter se dissitae, pro una eademque habendae sunt terra, eum in finem, huc illuc per tellurem universam dispertita, ut efficiat frigus, attrahat nubes & defluentibus fluviis scaturiat perennibus circumjacentes regiones. Omnes hae Alpes nive sunt obrutae usque ad solstitium aestivum, circa quod demum, aër illic locorum, adeo concalescere solet, ut nix tandem solvatur. Quo facto, omnia repente diffluunt nive illa soluta, quippe quae subito & intra octiduum fere liquescit, adeo ut campus ad nivem usque perennem denudetur. Quibus ipsis multum differunt alpes a ceteris nostris regionibus, ubi ver diutius protrahitur, quod placido solis calore interdiu plantis abblanditur, sed tenerioribus gelu nocturno damnum infert, id quod minime sustinent plantae alpinae, quodque etiam est in caussa cur nostris in hortis tam aegre vigeant plantae ipsae Alpinae Lapponicae, quae vicissitudines hasce frigoris & caloris vernalis non ferunt. Alpibus igitur, nive, ut supra dictum, discussa, nudatis, ad stuporem usque videre licet, ut opinione citius & intra octiduum fere, campi virescant, & intra octiduum Plantae illic ad justam propemodum magnitudinem succrescant; ut interjectis 8. diebus aliis, floreant plenoque superbiant vigore; ut post octo iterum dies, fructus maturescant ut hi, elapsis totidem aliis, plene maturi, semina sua demittant: & denique, ut octo insuper diebus interpositis, gelidae noctes & nives mox redituram hiemem praenuncient. Ita hic videas aestatem, nullo interveniente vere excipere hiemem, quam quinque vel sex hebdomadum rursus pressis quasi vestigiis, sine praevio autumno, continuo sequitur hiems. Quae Plantae tantillo temporis intervallo, non possunt crescere, florere, fructum ferre & maturescere, eae nec possunt esse Alpinae.","prev":{"citation":"Flora Alpina viii","label":"MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/viii"},"next":{"citation":"Flora Alpina x","label":"MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/x"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus (with Nils Nilsson Amann), Flora Alpina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Alpina","quality":"ocr"}}