{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Flora Alpina xiv","citation":"Carl Linnaeus, Flora Alpina xiv","ref":"xiv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xiv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xiv.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Flora Alpina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Tum vero e tantilla impensa, in terra tam vasta quam nostrae sunt Alpes, quaestus merito speraretur multo uberrimus. eudiql Adejusmodi plantas, initio comparandas primum & praecipuer scitu est necessarium, in quibusnam Europas: Alpibus unaquaeque crescat, dein ut terrae cujusque praestantissimis negotium detur Botanicis. Neque enim cujusvis est plantas cognovisse alpinas; habentur quoque generatim pro rarissimis, cum eas non sine magna molestia contueri liceat pedestri quippe itinere per loca maxime ardua, aspera & salebrosa, tractusque aedificiis vacuos adeundos spectaturo, ventis quoque procellosis, nivibus, nimbis, uligini, fami fatigationi &c. continue exposito. Heu loca felici non adeunda viro QVID. Praeterea etiam ideo rarae sunt, quod in hortis vix reperiuntur, quippe cum cura earum non cuivis nota sit. Hortulano, quodque in calidioribus regionibus eas in hortis propagare, adeoque & illas consequi, pene sit impossibile Itaque cum primariorum in hoc negotio requisitorum unum sit, nosse, inde singulae plantae peregre missis litteris sint petendae, labore satis molesto eos evolutos perlustravi auctores, qui raras has plantas alpinas studiose quaesitas invenerunt, & orbi Botanico descriptas relinquerunt. LAPPONICAS Plantas alpinas N. D. PRAESES perspicue exposuit in sua Flora Lapponica. ziesto ni HELVETICAE Plantae Alpinae a Rhellicario, Gesnero Aretio Baubinis, Scheuchzeris, praesertim vero a Nob. Hüllero collectae descriptae & perquisite notatae sunt. BRITANNICAE Plantae Alpinae e Flor. Britannica Raii lunt excerptae. EANNOcisiq IIS PANNONICAE Plantas Alpinas, qua maximam partem, Clusium atque in Herbario Burseri reperimus. apud GALLICAS Plantas Alpinas ex observationibus Cl. Mannieri fere desumsi. PYRENAICAE Plantae Alpinae reperiuntur in Tournefortii institutionibus, ubi tamen non satis sunt, determinatae. Vide Raji extra 36711 a cle RHAETICAE Plantae Alpinae, maximam partem in monte Baldo prope Veronam, & a Cl. Legiero, sunt desumtae.","prev":{"citation":"Flora Alpina xiii","label":"MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xiii"},"next":{"citation":"Flora Alpina xv","label":"MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xv"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus (with Nils Nilsson Amann), Flora Alpina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Alpina","quality":"ocr"}}