{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Flora Suecica 312","citation":"Carl Linnaeus, Flora Suecica 312","ref":"312","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/312","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/312.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Flora Suecica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"& obscuram esse apud exteros, ut vix de synonymo constat certo. Quod J. Bauhinus nostram intellexerit plantam dubium non est. Synonymon Dillenii, licet ex Americana planta, omnino videtur ad nostram pertinere; folia & habitus eadem omnino, licet in nostris vulgaribus speciminibus foliorum surculi sive rami steriles vix toties bifurcati & scapi vix plures quam duas spicas producant. Usus: Ubi copiose occurrit, praesertim in Smolandia, Rusticae cum hac lanas colore flavo tingunt. Act. flock. 851 LYGOPODIUM caule repente, ramis tetragonis. Fl. lapp. 417. t. 91. f. 6. Hort. cliff. 476. Roy. lugdb. Lycopodium sabinae facie. Dill. musc. t. 58. f. 2. Muscus clavatus, foliis cupressi. Raj. hist. 121. Habitat in alpibus Lapponicis passim, nec unquam extra eas apud nos visum est. Obi, Omnia synonyma musci clavati foliis cupressi C. B. ad praecedentem plantam antea amandavimus, nec aliter hodie sentimus; at Cel. Dislenius haec synonyma ad praesentem plantam refert, quam dubit, unquam dari extra alpes, proin nec ad Germanorum speciem pertinere crederem; figurae Auctorum ostendunt plantam, cui rami partiales e lateribus erectorum exeunt, uti in praecedente, cum in hac e caule repente per dichotomiam exeant, absque fundamentali erecto cauliculo. Spicas pingit Celeb. Dillenius sessiles ab initio, tractu temporis pedunculatas! Nos non aliam legimus in alpibus quam spicis sessilibus, eandem tamen mense Augusto debyGoogl decerpsimus, quo tempore hyems instabat. Dubium hoc nostrum enodent Botanici in Germania, qui plantas Auctorum adire possunt. 862 LYCOPODIUM caule repente, spicis solitariis sessilibus foliosis, foliolis laevibus. Lycopodium palustre repens, clava singulari. Vaill. Muscus terrestris repens, clavis singularibus foliosis erectis. Raj. syn. 3. p. 108. hist. 12i. Habitat ad littora lacus Möcklen Smolandiae, prope natale Stenbrohult, versus Söra hagen, locis sabulosis.","prev":{"citation":"Flora Suecica 310-2","label":"ASPLENIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/310-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/310-2"},"next":{"citation":"Flora Suecica 313","label":"ASPLENIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/313"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Flora Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Suecica","quality":"ocr"}}