{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 4","citation":"Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/4.md","author":{"name":"Carolus Figulus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus"},"work":{"title":"ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"PERSONAE. Anonymus & Sylius. NO. Salue. SY. Et tu salue, sed quamobrem huc aduenisti? A. Vt pauca tecum de piscibus commentarer. SY. Tuus igitur aduentus mihi est longe gratißimus, atque etiam iucundißimus, uerùm de quibus piscibus uis mecum colloqui? Sum enim, ut ipse nosti, natione Mosellanus, & praeter Mosellanos pisces, paucos admodum cognoui. A. Quid ais? Es tu natione Mosellanus? S. Maxime. A. Atqui ego existimabam in Mosella duntaxat nasci pisces, non homines: quod si in Mosella natus es, haud dubie Mo sellanos pisces optime nosti. S. Tu tuo more iocaris Anonyme. Caeterum iocari desine, ac de marinis piscibus cum maritimis et cum insulanis hominibus loquere: mecum autem, utpote cum homine Mosellano, de Mosellanis piscib. uerba facias. A. At quomodo de rebus ignotis uerba faciam? Scis enim me na tione esse Gallum, ideoque mihi non constare quos pisces alat Mosella. S. Qui probabile est, te igno rare quinam pisces alantur in Mosella, quum iam totos tres annos egeris apud nos ludimagistrum? Opinor enim te interdum die Veneris piscium carnibus ue sci. A. Equidem libenter uescerer, si modo habe rem, sed scis quàm sit difficile hîc in tanta ἰχθυοφάγων multitudine pisces adipisci. S. Scio istud quidem, tu tamen interdum apud me & apud alios ciues Confluentinos comedisti Mosellanos pisces. ANONY.","prev":{"citation":"ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/3"},"next":{"citation":"ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/5"},"credit":{"text":"Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%99%CE%A7%CE%98%CE%A5%CE%9F%CE%9B%CE%9F%CE%93%CE%99%CE%91_(Ichthyologia)_seu_Dialogus_de_piscibus","quality":"ocr"}}