{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata. Vol. 2 203","citation":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/203.md","author":{"name":"Caspar Barlaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus"},"work":{"title":"Poemata. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Atque uni doluit succubuisse viro.\nAttamen in facto miserae distamus eodem,\nEt mihi culpa rei creditur esse minor.\nQui modo me rapuit, cuperem nunc esse maritum\nOsculaque hac possem conditione pati.\nSi nimis insano juvenis sum laesa furore,\nCorriget hunc placidi lex veneranda thori.\nNec conjunx patiar nolens, quod fecit inique,\nCum, nondum facto conjuge, virgo forem.\nQuae mihi fama labat, tedae reparate jugales,\nDamnaque compensa virginitatis Hymen.\nQuae cupit humano mulier se sanguine pasci,\nHeu mihi, quam sexu dißidet illa suo.\nFemina sum, flecti facilis, blanda arbitra legum. Lenga viris, nobis aptior ira brevis. Non cupio, Tryphosa, mori, qui lasit, amantem.\nIlla tuus factus crimine & ille meus.\nSi vis in geminas discerpi corpora partes,\nNon erit ille meus, non erit ille tuus.\nSi totum stricto juvenem vis ense feriri,\nPars mihi qua fuerat debita, nulla mihi est.\nHoc satius, totum luvenem mihi cedere. Iudex\nAnnus, & ingenium plus muliebre proba.\nSum polluta. tamen voniam debetis amanti.\nNatura vehemens crimine peccat amor.\nSum polluta, velim nunc impolluta vocari.\nSponsa scelus vultu diluet omne suo.\nHinc hilaris, redimita, nitens & comptula veni;\nConveniunt thalamo gaudia, non tumulo.\nAudiit, &, votis Iudex contraria vota\nDum videt & dubium partibus esse reum,\nIVDEX.\nVirginei, dixit, raptor sceleratus honoris\nDebuit exemplo, crimine, lege mori.\nFlagitiumque duplex poena graviore rependi,\nBisque reus stupri, bis quoque posse mori.\nNon sinit hoc res ipsa. vetat sententia dispar, Quae Tryphosa tua est, quaeque Iocasta tua est. Vis Tryphosa mori, quem vis superesse locasta.\nVtraque pro rapto justa pudore petit.\nHac urget voces & legis verba severae;\nAltera sed famae plus studiosa sua est.\nEmollit dubiam facilis clementia mentem.\nIncolumique datur Sponsa locasta viro.\nEt quae moesta dolet, rapto, Tryphosa, pudore, In medio coetus invenit illa virum. Iamque ambae thalamis, ambae laetantur amando, Vnaque non sonti nupsit, & una reo.","prev":{"citation":"Poemata. Vol. 2 202","label":"TRYPHOSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/202"},"next":{"citation":"Poemata. Vol. 2 204","label":"IN NVPTIAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/204"},"credit":{"text":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}