{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata. Vol. 2 24-2","citation":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 24-2","ref":"24-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24-2.md","author":{"name":"Caspar Barlaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus"},"work":{"title":"Poemata. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Turpius est Domino vota negasse suoSi natam mactare nefas, cur busta rogumque Thariades nato conficit ipse suo? Iusserat omnipotens: sed me quoque reddere vota Iußit, & hac magno vota probata Deo. Illius obsequium sero celebrabitur avo: Nunc etiam mundo nostra probanda fides. Quod vovi, scelus esse scio: sed vovimus illud; Vovimus, & voto nulla medela meo est. Dum miser atque orbus vivo, mea vita scelesta est, Dumque scelus praesto, sum magis ipse miser. Quod facio, patior facinus: caedensque trucidor: Mortua tu, Iephtes hostia viva cadam. O utinam, tunc cum bello succumberet Ammon, Hostili genitor caesus ab ense forem. Non jam barbarici spectator funeris essem, Ingemeretque meis flebilis ara malis. Nec, si me reducem mersissent tartara patrem; Stultitiae lueres pramia dira meae. Phoebe tuos, vestros absconditè sidera vultus, Nec videat soedas lux speciosa neces. Ite procul famulae; satis est spectare parentem, Solus ego tanti funeris author ero. Da veniam Iudaea mihi; patriaeque, tibique, Hoc etiam constat tuta cruore salus. Quid genitrix iratadoles? tibi debeat illa, Debebit patri plus tamen illa suo. Nata tua est? magis illa mea est. ego perdere possum Qui genui; nostri filia juris erit. Si renuas, me perjurum amplexare maritum: Si renuas, facies me magis esse reum.","prev":{"citation":"Poemata. Vol. 2 24","label":"ORATIO IEPHTHAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24"},"next":{"citation":"Poemata. Vol. 2 25","label":"EPISTOLA AMMONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/25"},"credit":{"text":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}