{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata. Vol. 2 27","citation":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/27.md","author":{"name":"Caspar Barlaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus"},"work":{"title":"Poemata. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Matribus? haec poterit cura nocere tibi.\nSi fratris te terret amor, vetitique hymenai:\nNon aliter frater, quam peregrinus amat.\nEripe fraternum mihi nomen, & altera finge\nNomina. saepe sibi somnia fingit amor.\nQuos horret natura thoros, invidit amanti.\nNec tibi quae genitrix, haec fuit una mihi.\nEst pater ambobus non alter, at altera mater.\nHoc ergò poteris non soror esse modo.\nQuae vetuit nostros lex inviolabilis ignes,\nDat veniam jußis saepius illa suis.\nCallida magnanimum quondam Thamar arsit\nIudam,\nEt tamen hic illi tunc socer, illa nurus.\nIpse pater thalamos Vriae conscendit adulter;\ncur mea, cur juvenum crimma tanta putas:\nHaut puduit Lothum natarum amplexibus abdi:\nAffinis tali non mea culpa malo est.\nRegia res scelus est; levius peccare putatur,\nAugusto quisquis sanguine natus erit.\nScilicet haec teneram comitantur fata juventam. Nec possum flammis non caluisse meis. Cogor in obsequium Veneris, te cogor amare, Imperat arbitrio tuque furorque meo. Si formosa fores minus, en, minus Ammon amarem, Audacem vultus me facit esse tuus. Audacem faciunt gressus, & eburnea colla, Quaeque meo cupiam membra jacere thoro. Vidimus Hebraas, sed non placet ulla, puellas.\nFemina prae Thamara sordida quaeque mihi est.\nAut mihi te cupiet jungi fortuna, vel artem\nIn vultus frustra contulit illa tuos.\nDa breve saevitia spatium; lenire furorem\nSola potes, nostri sola medela mali es?\nNon decet invita fieri, quod dulce volenti est.\nArmatas fugiunt oscula blanda preces.\nSi fratrem redamas, pergam te frater amare,\nSi renuas, forsan pejor amator ero.\nQuod nequeo precibus, docto tentabimus astu,\nCrede soror. valde est ingeniosus amor.\nEt licet incuses, fuerisque irata minanti,\nNil moror, in tanto crimine fructus adest.\nDamna libens patiar. nostras veniemus ad artes; Iratâ satis est posse sorore frui.","prev":{"citation":"Poemata. Vol. 2 26-2","label":"EPISTOLA AMMONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/26-2"},"next":{"citation":"Poemata. Vol. 2 28","label":"RESPONSIO THAMARAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/28"},"credit":{"text":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}