{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata. Vol. 2 389","citation":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/389.md","author":{"name":"Caspar Barlaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus"},"work":{"title":"Poemata. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2","urn":null},"verse":true,"words":310,"text":"Non spes iniquas fovit. illa possedit,\nQuae tribuit aether; pauperesque solata\nBenigna dextras, alteri fuit dives.\nHoc timuit unum, displicere consorti.\nHoc voluit unum, perplacere consorti.\nHoc esse studuit, esse quod videbatur.\nCultus honesti, non vagantis à sorte.\nVocis modestae, non euntis à vero,\nGressus decori, non euntis à recto.\nHoc Francofurta pignus, hanc facem mundo,\nHanc Moene Batavis Schonckioque donasti.\nCui stemma virtus dignitasque majorum\nAvita scripsit; elegansque doctrina,\nHumanitatis lima, plebe secrevit.\nAmice Schoncki, si dolere me perfers,\nEt condolere serio tua sorti;\nSum pars doloris. lachrymaque, quas funde,\nTuis inerrant; quique ta pramit dolor,\nTangit sodalem, pristinique convictus\nMemorem poëtam. mutua est amicorum\nFortuna. moret, gaudet in vicem quisquis\nVenerandum amici & dulce nomen usurpat.\nNunc forte pectus, teque grandibus muni\nCausis quietus. Numini geras morem,\nCui cuncta parent. stat trabalibus clavis\nLex scripta lethi. mortis hora cunctorum est,\nEademque vitae. singuli damur mundo,\nVt hospites reddamur. incubant Parca\nHac lege natis. occidit tibi conjunx,\nSed non Tonanti. deficit parens proli,\nEt haec parenti sorsan. (omen averte\nAeterne rector) perditam cave credas,\nPraemissa tantum est. cur dolere vis? salva est. Miserescere aequum est. si reposcis exstinctam, Avertis astris, invidesque felici. Non moritur illa, quae Deo Redemptori Fidem probavit, conscientiam terris. Non moritur illa, quam profundius servas, Quae vivit in te. ô quanta spes resurgentum est.\nQuàm post videbis, tot malis manumissam,\nPlenamque Christo, & pulchrius triumphantem.\nHaec saepe tecum, sape cogita solus,\nLuctumque magnis frange fortis exemplis.\nSic te dolentem vincis, expedis mentem\nMortalitatis nube, sic domas Fatum.\nIn obitum MARIAE Filiolae Ejusdem, triduo post matrem exstinctae, & eodem, cum matre, fratre & sorore praemortuis, tumulo Vitra ecti clausae. Ic tumulus matrem pariter prolemque recondit. Nec potuit genitrix sola, nec illa mori. Rara urnae facies. tribus hîc circundata natis,\nQuas peperit, servat mertua mater opes.\nCausa uno sobolesque loco coiere. nec unus\nQuae conjunxit Amor, terra diremta cupit.\nAd Illustrissimum virum","prev":{"citation":"Poemata. Vol. 2 388","label":"CATHARIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/388"},"next":{"citation":"Poemata. Vol. 2 390","label":"D. GASPAR. COCQVETIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/390"},"credit":{"text":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}