{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata. Vol. 2 443-2","citation":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 443-2","ref":"443-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443-2.md","author":{"name":"Caspar Barlaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus"},"work":{"title":"Poemata. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Vm misero occultus laceraret corpora tortor,\nParsque mei in poenam suppliciumque foret:\nLuctabar vitaeque inter mortisque dolores,\nEt mihi quae vita, spes quoque mortis erat.\nHaerebant solitae clausis syphonibus undae,\nVisceribusque lutens calculus hostis erat.\nQuem simul ac solers Sabauti dextra magistri\nSustulit, & visa est certior esse salus;\nExtinguor, liberque malis adscribor Olympo,\nAtque opifex operi condolet ipse suo:\nSic puero inversis fluxerunt tempora satis,\nVitaque mors, contrà mors mihi vita fuit.\nIn Praetorium\nBARDESIANVM, quod HEYLOAE visitur. Ircum terra patet, circum patet aequor & unda.\nJ. Hinc inde Almerius Caninesasque jacent.\nAlluit & placido me pulsat Scermera fluctu,\nEt lateri juncta est Heyloa parva meo.\nOtia quae Domino, Batavo jam praebeo vati.\nBardesi pariter Pieridumque domus.\nAmpla licet celsas attollant atria turres,\nIngenio demini sum minor una mei.\nEFI\nEPIGRAMMA in Laudem Nobilissimi viri\nHVYGENS. centurionis fortissimi.\nCRedite victores Belgae, quid mascula virtus,\nProque suis poßit Martia dextra socis.\nMilitat & patriam magnis Hugenius ausis\nAsserit, & forti dat documenta manu.\nSeu cum nocte tuos scandit Vesalia muros,\nEt medio pugnans concutit arma soro.\nSive per aequoreos hestilia carbasa fluctus\nDisiicit, & mediis belliger audit aquis.\nIam Ducis officium, jam partes militis implet, Et quodcunque suis imperat, ipse facit. Posteritas agnosce Ducem. qui judice terra, Et pariter pelago judice victor ovat.\nIN OBITVM Nobilissimi viri\nGVILIELMI BARDESII,\nDomini in VVarmenhuysen.\nArdesi generose, jaces. jacet illa virilis\nGloria & ingenii nobilioris honos.\nNec sperata Venus, nec Di juvere penates,\nNec patriis fulgens Heyloa porticibus.\nDeseruere simul dominum fundique laresque,\nEt medias inter busta parantur opes.\nEfferris, qua terra tua est. quaque illa, recumbis. Atque eadem vivi, quae morientis erat. Iugera tot tumuli spatio metiris & urna, &t brevior campos claudit arena tuos. Tarri","prev":{"citation":"Poemata. Vol. 2 443","label":"A. DOMINICI LEEVWARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443"},"next":{"citation":"Poemata. Vol. 2 445","label":"A. DOMINICI LEEVWARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/445"},"credit":{"text":"Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}