{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 11-3","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 11-3","ref":"11-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/11-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/11-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/11-3.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Incumbit autem leviter ventriculi parti anteriori, superiori, & potiss. dextrae; aliàs ad sinistram etiam pars ejus aliqua porrigitur. Aristotelem verò aliqui putant epatis situm ignorasse, quia dixit: ὑπὲρ δὲ τὸ διάζωμα &c. quod illi interpretantur, supra septum situm est epar. Verùm Philosophus interpraetandus est: Trans vel ultra septum situm est: nam id significat ὑπερ cum accusativo At cum genitivo super vel supraAtque ob diaphragma, cui cedere debuit, figuram accepit superiorem & exteriorem fatis rotundam, convexam vel gibbam, aequalem & laevem, ubi etiam posteriùs ad venae cavae transitum sinus est oblongus. Et ob ventriculum accepit figuram interiorem & inferiorem cavam, quae pars ejus sima dicitur, estque inaequalior, in qua duo sunt sinus: ad dextram unus, pro vesica bilaria; ad sinistram alter, pro transitu stomachi. Estque epar ad dextram amplae rotunditatis, ad sinistram angustae & acutae. Dividitur epar à nonnullis in partem deneram & sinistram: inter quas mediat fissura parva, ubi umbilicalis vena ingreditur. Alioquin communter integrum est in homine, verum in brutis dividitur plures in res in partes, quas lobos vel pinnas vex cant, quibus ventriculum cen digitis regi & contineri ajunt.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 10-2","label":"DE PANCREATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/10-2"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 12-3","label":"DE PANCREATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-3"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}