{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 120","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/120.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Quaeinter hanc propriam & extimam communem in medio est, ab aliis secunda propria membrana appellatur, quam tamen concedunt crassam esse, & fibris carnosis donatam. Sed musculus potiùs est ambiens totam vesicam: quia fibras habet perspicue carnosas ad vesicae initium insertas: ita ut, quemadmodum musculus ille circularis sphinctir dictus, vesicam constringit, ne involuntarie nobis urina effluat, ita hic musculus ad excretionem urinae faciat, dum se costrahendo vesicam constringit. Atque haec quidem Aquapendem tis praeceptoris mei est sententia. Foramina tria habet vesica: duo paulò ante cervicem, ubi inseruntur ureteres, de quibus suprà, tertium in cervice est pro urinae exitu. τατ ε. Infimo Ventre. Est autem cervix vesicae vel collum angustior pars, per quàm urina emittitar. In viris collum hoc est magis oblongum. angustum, & nonnihil contortum, quia penis corporibus subjectum sursum; sub ossibus pubis ab ano ad penis exortum fertur: cui posteriore parte glandulae binae apponuntur, prostatae dictae: in faeminj brerm & lata cervix est, recta deorsum protensa, & uteri collo superiùs implantata.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 119","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/119"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 121","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/121"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}