{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 128","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/128.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Quod tamen maxime liquet in nonnullis (musculos hos motus vbluntarii esse participes) qui pro arbitrio, retrahere testes possunt & rursum dimittere: ubi hi musculi procul dubio solito sunt robustiores, ut restes non tantûm contineant. sed etiam de loco in locum moveant. Vsus testium est, calore & vi seminificâ semen conficere. Seminis enim caussa efficiens est παρέγχυμα testium proprium, tum ob temperamentum calidum & humidum, tum ob specificam proprietatem; cum huic carni similis alia in corpore non reperiatur. Converrunt autem sanguinem praeparatum in semen, quod pro conservatida specie requiritur: quod verò super est, in testium nutritionem abit. Neque sine testibus semen ordinariè gigni; aut animalium perfectorum generatio fieri potest, ab iis enim semen & formam & colorem accipit. Locus autem ubi generarur semen, non est ampla aliqua testis cavitas, sed vascula tenuissima inibi formata, & tunica subtili donara, ut Testu recte Vesalius. Digitized by Google ταῖ κ Testes etiam calorem & robur videntu corporibus virilibus addere, ut patet incastratis, qui quasi in foeminas mutantur habitu, temperamento, moribus &c. Et certè maximus consensus est testium cum partibus superioribus, praeserumverò corde. videmus enim epithemata cordialia in virium defectu testibus applicata, juvare ac si cordi admoverentur.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 127","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/127"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 129","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/129"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}