{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 168","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/168.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"De Quod verò in his Columbus & Paraens negant semper in veniri; Laurentius vero nunquam se invenisse asserit: imputandum est inopiae cadaverum, aut negligentiae in dissectionibus: aut si putarunt se virgines secuisse, defloratae forte fuere: aut si virgunculas: illae quoque digitis nonnunquam ex petulantia eam rumpere possunt. At si dicent se secuisse abortuns, puellulas bimas, trimas &c. Respondemus, non credi facilè posse in illis deesse: cum autoritates & experientiae peritorum Anatomicorum citatorum adversentur. Deinde si in istiusmodi aliquando deesse deprehensum est, de quo dubitatur: eodem jure quo illi dicunt praeter naturam ad esse hanc membranam: nos dicemus praeter naturam abesse Raro enim deest, utplurimum adest. Alii verò nobis contrarit & Laurentiò conlentientes, ut Capivaccius, tanquam parum Anatomici rejiciantur. Hisce ita praessoratis, ad structuram huius hymenis seu membranae transversae accessum faciemus. Situs est in collo uteri, propè finem, tergo colli vesicae insertionis, vel paulò interiùs. Atque ibi haec membrana instar diaphragmatis per transversum sita est.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 167","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/167"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 169","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/169"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}