{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 250","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/250.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Et ut cerebrum habet homo prae caeteris animalibus maximum, sic capillos co piosissimos. 2. Calefaciunt moderatè, cum aliàs in capite pinguedo nulla calefaciens; sed potius ossea substantia, eaque à corde dissita. Capilli verò pro judicio Medici in hoc vel illo sunt magni relinquendi aut etiam abscindendi, sed non planè abradendi, quia defluxiones inde concitantur. Sic eriam barba maxillas & mentum fovet, & moderatè calefacit. 3. Ornant: nam calvi & depiles deformes sunt, ita & barba ad ornatum facit, & venerabundum virum efficit, praesertim si pili undique circumfundantur. In mulieribs verò hac formâ veneranda non erat opus. Forma pilorum per accidentia describi potest, quae sequentia sunt: 1. Magnitudo: Longissimi verò pili sunt capitis, quia cerebrum majus est quam reliquae glandulae: & crassissimi, quia capitis cutis crassissima est, sed tamen rara, & sufficientem humorem continens. Pro ratione ergò cutis vel crassae vel tenuis, rarae vel densae, item humoris copiosi vel pauci, & caloris debilis vel fortis, fiunt pili crassi vel tenues, duri vel molles, copiosi vel non copiosi, &c. II. Figura Pili recti sunt & simplices, in uis, qui humore abundant, crispi verò in iis, qui sicci sunt. Hinc crispi duriores sunt rectis. Hinc omnes AEthiopes crispi sunt, videlicet ob siccitatem temperamenti. Schytae verò & Thraces, pilo sunt promisso & simplici; quia humidi sunt, teste Aristorere. Deindè pili recti fiunt ob meatus rectus, per quos fit evaporatio; crispi è contra. III. Color in brutis aemulatur colorem cutis. in homine admodum variabilis sequitur regionem & aerem ambienrem, humorem praedominantem, aetatem, &c. Nam qui calidas & csicas regiones incolunt, pilos habent non tantùm siceos, crispos & fragiles; sed etiam nigros, ut AFgyptii. Arabes, Indi. Sic Hispani, Itali & Galii ex parte, ut plurimum nigros nigros capillos alunt. Qui humidas & frigidas regiones; non tantum molles, rectosque pilos habent, sed ut plurimùm flavos vel albos, ut Dani, Angli, Norve. gi, Sueci, Scythae, etc.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 248","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/248"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 251","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/251"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}