{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 3","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"sti, quantum quidem ex te cognoveram, huic operi inserero volui. Institutum enim fuit praecipua cogerere, quae vel ex aliorum scripiis vel orevel proprio labore & inventione comparare potis fui, Et, Deum Fidemque testor, ob publicum bonum. Cui utinam omnes plusquàm propriae ostentationi, vanaeque glotiolae velificarentur: Caterum neque vestrae sententiae acrimoniam in postremis bavitam volo, Anatomici relliqui in Italiâ praedarißimi: IVLI IASOLINE, Neapoli, FLAMINI ROTA, Bononiae; & IOHANNES FABER, Roma. Facturos enim vos quoque quod superiores rogatos volui, certò mihi polliceor, ob insignem illam, & numquam non mihi depraedicandam benivolentiam, humanitati isque omnia officia, quibuo vobis cum cùm essem, prolixè me cumulastis: tu cmprimis, IASOLINE celeberrime una cam Mlario Schipano, Philosopho & Medico insigni, qui in Academiâ Neapolitanâ vobiscum Bartholinum liberaliter detinere, ut sectiones humanorum Corporum instituerem voluistis, Sed aliud tum animus suadebat, aliud iter, quod in Siciliam ingrediendum fuerat; aliud etiam scena, cui servio in hoc theatro, meaeque conditiones, quas quidem omnes praesens vobis ego aperire non sustinui. Attamen non sine aculeo disteßi à vobis avulsus quasi anima à corpore.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 2","label":"PRAELOQUIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 4","label":"PRAELOQUIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}