{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 3-4","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-4","ref":"3-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-4.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Casserius rectos pro pluribus habet, & rectè: quorum ut plurimum quatuor sunt utrinque; atque ita ut plurimum sedecim sunt musculi abdominis ad minimum & rarius quatuordecim, quando recti tres tantum sunt utrinque: aliquando octodecim; quando rectorum quinque utrinque reperiuntur. Primum par obliquè descendens ita dicti ob fibras, quae oblique descendunt à par- Obliquè de te superna ad infernam; totum sui lateris seeudentis abdomen obvelat, cum maximum sit & Principa. latissimum. Oritur in pectore ex infernâ parte sextae, septimae, octavae & nonae costarum, antequam in cartilaginet desmant; & oritur quidem variis principiis triangularibus sen pinnis, quae postea in unum coalescunt. Singulis verò pinnis ex interstiuis suarum costarum singuli nervi porriguntur. Deinde oritur etiam ab apice transversorum processuum vertebrarum lumborum. Adeò principium eius latè diffusum est, videlicet à sexta scosta ad imam lumborum vertebram. Desinit in abdomen medium, ubi ap- rinis. paret linea alba, & os pubis, & desinit quidem in latum tendinem currentibus eò infinitis fibris obliquis.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 40","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/40"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 4-4","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-4"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}