{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 404","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 404","ref":"404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/404.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Non tamen idcirco cum priori pari unum erit: nam & per unum foramen transeunt paria nobis dicta tertium, quartum septimum. Fertur in palatum. Alii volunt hoc quoque par facere ad sensum gustus. SEPTIMUM PAR, quod aliis octavum, aliis nonum, aliis quinti paris minor portio, cum tamen peculiarè sit par, quinto gracilius & durius, item origine & progressu distinctum à quintoNam oritur paulo ante quintum vulgò dictum in medietate medullae oblongatae, & tertium par conscendens, atque ad angulos intersecans, progreditur ductu suo inter tertium & quartum par, ubi sursum & anteriùs latera versùs fertur. Egreditur per foramen cum tertio & quarto pari, & ferè totum in musculum oculi abducentem absumitur. Dubium verò est, quod alii dicunt, ferri in musculum temporalem atque in eum, qui in ore latitat. OCTAVUMPAR aliis quintum tam, quod audiiorium, proximè ad lareta priorum paulò inferius eritur. Os petrosum ingreditur, & dividitur in ramum majorem, quem expansum tympanum facere volunt, & minorem deorsum latum, ac si sextam conjugationem comitari vellet. Propagines per primam & secundam vertebram mirtit ad laryngis musculos Curin auproprios. Unde aures profundiùs pur rium purgando sicca tussicula excitatur.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 403","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/403"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 405","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/405"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}