{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 468","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 468","ref":"468","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/468","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/468.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"LIBELLVS EV. CANINI dicti, oblacutiem, duriciem, & usum; nam quòd superiores scindere non possunt, hi confringunt. Vulgò oculates dicuntur, non, ut quidam putant, quod oculorum ambitum fere attingant, cum vix alarum nasi infimam partem; sed, quia in eos defertur portio nervi oculos moventis, undè eorum extractio periculosa putatur. Sunt hi dentes in qualibet maxillâ duo, utrinque unus, in basi lata & crassi, reliqua parte acuti. Non enim multis caCur paucos ninis egebat homo, cum sit animal manCaninos metum, & manibus utatur: home haInfiguntur simplicibus radicibus, ut beat. primores, sed altiùs infiguntur & firmius: nam radices eorum superant alias omnes proceritate, & superioribus quidem longiores radices sunt. MOLARES dicuntur reliqui & postremi, tùm à figura molarum, tùm ab usu; quia instar molarum conterunt cibum praecisum, undè asperi & magni sunt, duri & lati. Germanis Buccarum dentes vocantur. Plures sunt homini quàm incisores: econtra in brutis ferocibus, quae ad pugnam etiam utuntur dentibus acutis. CommuCommuniter sunt viginti, utrinque in qualibet maxillâ quinque, quamvis numerus variet, uti supra dictum. Ex his duo postremi dicuntur dentes sapientiae, item sensus & intellectus, quia tùm primum erumpunt, (subindè cum maximis cruciatibus, aliquado indolenter) quando sapere incipiunt homines, circà annum vigesimum octavum vel trigesimum, aliquando in summâ senecta; nonnunquam vix prominent, aliquando vix creantur; Latini genuinos vocant. Hi dentes pluribus radicibus nituntur, aut binis & ternis, ut maxillares inferiores, aut ternis & quaternis, ut superiores, quae plures habent radices. 1. Quia aliàs pendulae sunt, secùs quàm inferiores, quae etiam gravitate suam incumbunt. 2. Quia substantia superioris maxillae est rarior & mollior. Atque ita prima pars sceleri, videlicet caput absolutum est: sequitur secunda pars vel TRUNCUS. CAPVI [ – – τ σπ","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 467","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/467"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 470","label":"LIBELLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/470"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}