{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 473","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 473","ref":"473","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/473","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/473.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"DE OSSIBVS Alia oriuntur ab epiphysibus tàm eransversis quàm acutis, quae membranea sunt, quibus processus firmiùs alligantur. CAPVT XV. DE SPINAE VERTEBRIIS IN SPECIE. Ervicis seu COLLIVERTEBRAE communiter septem sunt; quae prae alijs peculiaria quaedam habent: I. Bifidos aliquae habent processûs transversos. II. Eosque perforatos, pro venis & arterijs cervicalibus, in cerebrum adscendentibus. III. Spinam bifidam. Duae primae per ligamenta junguntur occipiti, ut firmissime capiti adhoereant; & prae relionis quinque peculiare quid habent. I. Atlas dicitur, quia caput sustentaCur prima. re videtur, quod sibi imcumbit, spinâ cavertebra ret, nè parvi duo musculi capitis à secunspina cadâ vertebra oriundi in extensione capireat. ris laedantur. Substantiam habet tenuiorem sed deniiore. ExciExcipit, non excipitur: unde sinum habet cartilagine obductum, ad excipiendum sequentis vertebrae dentem. II. Επιστροφεὺς dicitur à vertendo: nam ex medio ejus corpore assurgit appendix (alijs processus) rotunda & oblonga instar dentis canini, circa quam caput cum primâ vertebra vertitur. Hinc dicitur appendix illa dens; immò tota vertebra Hippocrati ita dicitur, ex cujus luxatione saepè vult fieri anginam insanabilem. Dentis superficies aliquo modo aspera est, quia inde prodit ligamentum, quo occipiti alligatur; cui etiam solidum teresque ligamentum, nervi figuram referens, & miro artificio contextum cireumducitur, ne comprimatur medulla.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 472","label":"LIBELLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/472"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 474","label":"DE OSSIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/474"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}