{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 48","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/48.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"CAPVT VII. DE PERITONAEO. Ablatis omnibus musculis abdominis, n conspectum venit PERITONAEUM subjacens, & intestinis obductum, dictum à circumtendendo, quòd circumtendatur partibus quae inter diaghragma be& crura sunt. Est autem PERITONAEUM membrana viscera inferioris ventris investiens. Membrana est, & quidem saus tenuis atque mollis, ne oneri sit. sed valida & densa, ut laxari distendique possit: Craeßior est in mulieribus ab umbilico usque ad pubem, ut in gestatione foetus distendi magis possit; in viris praesertim crapulae addictis crassior à mucronata cartiligine ad ambilicum, ob ventriculum putatur. Alii volunt Peritonaeum esse ex liga. mentosa & nervosa substantia. Alii ex solis nervis, alij ex solis ligamentis, alii à \"meningibus cerebri. Figvra Peritonaei est ovalis. Est enim instar vesicae vel ovi oblongi. Nam inferiorem ventrem totum succingit; ideò huic lengitudine & latitudine respondet. Superficies eius est intrinsecus levigata, & velut humore oblita, ob intestina, quae tangit; extrinsecus fibrosa, & nonnihil aspera, ut connectatur cum musculis. Ortum habet ad spinam ad lumborum vertebram primam & tertiam, ubi erassius est peritonaeum, undè ibi non nisi rumpatur, separari potest.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 47","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/47"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 49","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/49"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}