{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 5-12","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5-12","ref":"5-12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-12.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"DE CAPITE. Parunum est illustre à Fallopio descriptum, quod ex oculorum & nasi in- Musculorumtermedio angulo delapsum, rectà in su- 4. parta su perius laperius labri corpus immergitur. Alia duo paria sunt, quae omnes alij brum morentia. pro unico habent; & jundame: ta locant in osse malae firma & carnosa; atque oblique deorsum (unum tamen magis altero) vergunt. Mutuus quidem horum in exortu amplexus est, sed in diversas labij partes manifestè inplantantur, quare & inrerius par magis ad latera trahit quàm superius. Aliud par est carnosum, gracile, teres, pinguedine obvolutum, a cavitate malis lubjecta ortum & insertum, ubi labia Vsus. conveniunt: & hoc par deorsum movet. Dicti hi omnes musculi superius Musculorum par inferilabium movent. Aliud par est inferius labium mo-is labrum movens. vens, latum & breve. Oritur carneum à maxilla inferiore ad latera menti: inscritur obliquè ad labij medium. Omnes vero labiorum musculi cuti adeò miscentur, ut fibrae decussatim se intersecent. Quare valdè diversi fiunt labiorum motus. Ad exquisitum labiorum sensum mittuntur nervorum propagines, & ex vicinis locis venae & arteriae. MuscuMUSCULI MAXILLAE INFERIORIS (haec enim movetur, superi ori immobili) aliis octo, aliis decem numerantur, dicti masticatorii; mansorii, molares, quia ad masticationem seu ciborum contritionem faciunt. Unum tantùm par maxillam deprimit, quia aliàs deorsum tendit. Reliqua paria attollunt, quae robustissima sunt. Primus musculus temporalis dicitur à situ, quia temporum cavitatem occupat. Hic omnium maximus est, validus & robustus. Major tamen & robustior in aliis animalibus, ut leonibus, lupis. canibus, porcis &c. quae morsu forti uti debebant.","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 4-13","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-13"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 304","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/304"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}