{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anatomicae institutiones 5-20","citation":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5-20","ref":"5-20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-20.md","author":{"name":"Caspar Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin"},"work":{"title":"Anatomicae institutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"CAPVT VII. DE OSSIBVS AVditus. SEquuntur sex alia ossa capitis, quae Eminima, utrinque tria; AVDITVS OSSICVLA, dicta à forma: MALLEVS, INCVS & STAPES, antiquis planè incognita, quorum duo priora invenit lacobus Carpus, quem postea secuti Massa, Sylvius & Vesalius: hic verò à Fallopio monitus tertii tandem quoque meminit, cuius primus inventor est Ingrassias; licet Eustachius & Columbus sibi inventionem arrogent. SITA sunt in cavitate prima sen concha. Substantiam habent duram & densam, intus cavam, ut leviora sint & medullam pro nutritione contineant, nullo periostio cinctam. In recens natis aequè perfecta sunt & magna atque in adultis; lice non ita dura, sed magis humida: unde insa ntes ConEc 4 obtusius audiunt. Connexio. Malleus processu suo perrinaciter adhaeret membranae tympani ultra medium, instar reflexae caudae, cuius caput incudis cavitati inarticulatur, parvum habens processum, ut musculi tendo applicetur, Incus molarem dentem referens malleo subjacet, habens infernè duos processùs: unum breviorem, ossi squamoso innitentem, alterum longiorem sustinentem verticem stapedis sive ossis triangularis, quod cochleae insistit, dum basi latiusculâ fenestrae ovali immergitur. Tria haec ossicula ligamento tenuissimo junguntur, quod toti membranae, ut nervus tympano bellico, circumtenditur. Vsus oßsiculorum est: Non quod invicem percussa strepitum edant, sed ut species loni excepta ad inferiora permeet, & aurium excrementis via pateat. Nam stapes fenestram ovalem seu superiorem claudens, ab incude movetu?","prev":{"citation":"Anatomicae institutiones 4-23","label":"SECVNDVM & TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-23"},"next":{"citation":"Anatomicae institutiones 451","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/451"},"credit":{"text":"Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones","quality":"ocr"}}