{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 433","citation":"Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/433.md","author":{"name":"Caspar Bauhin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin"},"work":{"title":"ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici","urn":null},"verse":false,"words":453,"text":"Orbiculata, à figura orbis in rotunditatem circumacti, quae Graeci epirotica vocant: Mammarum effigie Orthomastica: à conditione castrati seminis, quae Spadonia appellant Belgae. Melofoliis folium unum, aliquando & geminum erumpit è latere medio. Celerrimè in rugas marcescunt Pannucea: stolidè tument Pulmonea: Sunt quibus sanguineus est color, origine ex Mori insitu tracta. Sunt & parva gratia saporis atque etiam acutiora odore, sylvestria. Dacis fermè vilißimis nomen, quanquam primis adventu, decerpique properantibus: haec Plinius: & Columella l. 5. c. 10. de malorum generibus egit: sic & Ruellius l. I. c. 96. & ex eo Lugd. historia, his Plinii diversas species Gallis familiares adjicit. Nam singulae regiones plurimas malorum disserentias habent: sic Valerius Cordus in sua historia, supra triginta genera recenset: Tabernaemontanus viginti tres figuras habet: & Joh. Bauhinus frater, in suo de balneo Bollensi libro sex aginta genera, cum suis figuris & descriptionibus exhibet. Nostri, inprimis magni faciunt ea quae Grunicher, id est Prasomila (quae duplicia, nobiliora & vulgaria) nominantur, quae colore sunt in viridi pallido, figura oblonga, sapore ex dulci & acido mixto, quaes comeduntur, quare per totam hyemem durant, aegris asservantur, in cibis & medicamentis comm fortè Malacria Ruellii & Lugd. Secundum locum tribuunt illis, quae Curtipendulae vulgo Gallis dicuntur & apud ipsos principatum obtinent, (quae hodie primae commendationis, ad nobilem Alkermes consectione Hetruria praestantißimae quae Appiole & Milerose vulgò appellantur, Matthiolo notante. Et Scaligero, ut ex eo Gesnerus lib. de hortis, Mala apiola Italis dicta, quae dulcia quidem, sed tam jucundè fragrant, ut universas Indias sua suavitate superent. Sed subsisto, quis enim posset in tanta Malorum varietate, nominumque pro cujuslibet regionis & rustici placito, diversitate, & cum quotidie novo insitionis ingenio, velut nova prodeant, sine errore ea recensere? nec etiam opus est, cum arbores valde similes sint: licet fructus variet, siquidem poma magna sint & exigua: rotunda oblonga: candida, viridia, lutea: quaedam rubedinis aliquid, alia multum habeant, & quaedam foris tantum, alia & intus, & quidem vel rubris tantum notis, vel lineis oblongis aspersis: sapore quoque aliis acido, aquoso, austero, aliis dulci: aliis in dulci subacido, vel vinoso: aliis subacido vinoso: aliis inter dulcem & acescentem medio. Sunt denique praecocia, media, serotina. Sic malorum quaedam genera, ramis & brachiis suis in latitudinem diduci solent, ita ut recti cujusdam speciem, pedamentis in orbem digestis, sustentata, prae se serant: peculiaria tamen videntur sequentia. I. Malus pumila, quę potius frutex quam arbor. Arbores pomiserae exoticae. Mala praecocia, Trag. Tab. I. Malus Maluccensis nonnihil spinosa. Malus humilis, cujus fructus pomum Adami, Mala Indica, Acostae, Lugd. Ges. hor. Ber, Bor, Garziae, Frag. Haec duplicia rubentia & candida In hujus ramis formicae alatae Laccam confi II. Malus exigua pallidis floribus. ciunt. Malus arbor cujus fructus poma nana, Cam. II. Mala Goensia fructu octangulari pomi III. Malus sine semine interius in fructu, vulgaris magnitudine. Cam. Carambolas, Garz. Frag. Acostae, Lugd. Linscot. IV. Malus non florens, fructificans tamen, 4. par. Ind. or. 10.","prev":{"citation":"ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 432-2","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/432-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/432-2"},"next":{"citation":"ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 433-2","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/433-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/433-2"},"credit":{"text":"Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici","quality":"ocr"}}