{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 12","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Fuerint solerti quadam mentis indagine promti; fuerint faciles ad docendum; fuerint ipsâ etam vitâ inculpabiles: quae tam est necessaria pars Theologi, atque adeò cuusvis pii: ut sine bonis operibus imperfectus sit Christianismus universus. Certum tamen est, tria illis defuisse, quae ad sacrae scripturę mysteria eruenda, plurimùm pertinent: peritiam linguae Sanctae (excipio tamen Hieronymum trilinguem, & quinquelinguem Epiphanium) tum verae atque utibilis Logicae usum & facultatem; tum denique studium & observationis & expositionis verborum, quae juxta genuinum sensum scripturae adferatur. Istis praesidiis cùm instructi sint Doctores aetatis nostrae: quid mirum est? tantò nos firmius pedem ponere in sacrarum literarum campo: quantò magis illi prisci lubricè versabantur in plurium locorum interpretamentis; vel contra sermonis Hebraici radices & regulas; vel ratio cinando miscentes quadrata rotundis; vel allegoriam confingentes; ubi simplex proprietas consectanda erat. Eâdem prosperitate ad juris doctrinam patet accessus, absque illo prolixitatis diverticulo, & confusionis: ut vanitati sit proximum, optare; nobis restitui tot EIOTT tot lurisconsultorum volumina, quae Justinianus abolevit: ut summas legum nobis relinqueret.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 11","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/11"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 13","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}