{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 13","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Nihil deest, neque amplissimae juris scientiae, neque eidem conferendae in compendia, tot nobilissimorum hominum: ne quid dicam de saluberrimis statutis variorum re gnorum ac civitatum: quae Decemviros sanè nullos exigunt, qui in Graeciam excurrant; leges in tabulis adferant. Quò usque enim aut Areopagum civitas Attica jactabit. & illa ex argentis scabella: alterum Contumeliae dicatum, Impudentiae alterum? Nobisne illae septem Graeciae civitates non desinent obijcere Amphictyones suos, judices rerum peritos, ju dicando accuratos? Desinant profectò: si ad Gallorum Curias se convertent, quae Parlamenta vocant; aut ad Germaniae nostrae Spirensem Cameram, à Maximiliano Caesare statutum oraculum communis patriae: aut Principum hinc inde, Caesaris imprimis curias onnatissimas: ubi Justitia & Sapientia sedes sibi suas delegerunt. Nec erit, opinor, ulla alia ex liberalissimis artibus; quam non aggressi sint ingenio nostri homines, tractârint cum industria, cum judicio absolverint. Dicam liberiùs, quod vos velle mihi videor: dubium est; plurisne à nobis fieri debeat scientiarum facilis ordo, & ad promtè discendum, simul ac exercendum concatenata methodus: an accessio illa libe ralissima, quae facta est ad disciplinas propè singulas. Taceo artes illas, quae sermonem formant, ut congruus fiat, ut puritate enitescat: eas verò, quae ratione nos uti docent approbè; alias item, quae naturae abstrusa explicant; quae mores ad vitam tum solitariam excolunt, tùm vitae civili apparant: quaeque administrare familiam, TTTTOTTTTT miliam praecipiunt & Rempublicam: has omnes sciens volensque praetereo.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 12","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/12"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 14","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/14"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}