{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 14","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/14.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Omnibus quippe, etiam tyronibus primae literaturae constat: luculenter cunctas esse excultas atque perpolitas à nostris doctoribus in rem nostram: sive quis compendia illarum sibi deposcat, sine dispendio: sive plenum & integrum systema flagitet: sive controversiarum malit farraginem: sive praeceptis, sive exemplorum luce collustari velit res utilissimas; non seriâ tantum & severâ institutionum gravitate; sed jocosâ quoque & lepidâ quadam festivitate: quod Socrati quondam attributum fuit. Verùm istud quidem voluminis foret, si excerpere velim, quae in hanc sententiam proferre è singulis queant. Ex multis itaque paucas; è paucis primò Medicinam contuemini; si quid dandum putatis arti divinissimae. Quis tot membrorum in corpore humano eruit, priùs incognitas, species, explicavit usus, indagavit morbos, caussas morborum in apricum protulit? Quis tot herbas, frutices, arbores, radices, flores, fructus invenit, recensuit, literis memoriaeque ex obscuro ignorantiae carcere prodidit? Quis tot animalia, quadrupedes, bipedes, pluripedes, ex volantium, natantium, reptilium, gradientium genere aut notavit, aut copiosè descripsit? Nostrae aetati, quidquid hoc est beneficii, quod certè maximum est, imputari decet: dies quippe diem docet: posteriorque adeò prioris magister est dicendus. De Chymia quid dicam, arte in solatium planè delitiumque humani generis culta? Culta profectò est nostro seculo: quicquid de Diocletiano annales referant: quasi is Aegyptiorum libros, de metallorum apparatu & transformatione combusserit. Ad nos sanè pertinet beneficii hujus gloria: quòd citò, tutè, jucundè mederi morbis valeamus, auxilio fornacularum Spagyricarum. Obscu riores enim sunt, qui Hippocratem, Aristotelem, Galenum Chymistas fuisse autumant: ne videantur in an tiquitatem illiberales exstitisse: cui ita arrogemus di gnitatem; ne veritatem nobis ac felicitatem deroge mus.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 13","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/13"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 15","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/15"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}