{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 21","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/21.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Nihil dico de Musica: optarem enim Orpheum aliquem, Mulcentem tigres & agentem carmine quercus; aut Amphionem dari, qui dictus fuit Saxa movere sono testudinis; sat scio, eos ita demulcerent aetatis nostrae cantores: ut, prae nimio suavitatis sensu, sensum ambo amit terent. Cantores verò quid appello? quorsum opus repetere in omnes modos tristes laetasque ingenti varietate concinnatas harmonias? ipsa instrumenta Musica, quis satis non dico praedicare, sed recensere poterit? Periisse conqueruntur opus Ctepisii Barbari; quod in Aegyptiorum Alexandria ita fertur aptâsse: ut fistulae in aquam protensae, animâ repletae, motâ per puerum aquâ, lingularum interventu & vicissim de loco cessione, sonum ediderint suavissimum. Periit, ajunt, hoc praeclarum inventum! Ego verò, Auditores, ausim asserere: non ita praestans fuisse illud organum, atque nostra sunt hydraulica (de pneumatorganis nihil proferam) quae in Galliae hortis ad S. Germani fanum; in Italia in hortis Mediceis atque Atestinis visuntur: in quibus non modò errans artificis digitus in carmina concitat undas: sed Jacob. Besson. schem. Claudian. ad Manl. Ioan. Leo Hasler. Cornel. Trebel. Plutarch.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 20","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/20"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 22","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/22"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}