{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 23","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/23.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Haec delitias faciunt hominum generi: commodum verò incomparabile, antiquitati incognitum, adfert illa machina; quae ad restinguenda incendia per siphonem aquam copiosissimam in locum quantumvis sublimem, citò, haud multo conamine ejaculatur; maximè cùm superante flammâ, nulli ad flagrantes aedes patet aditus. Archimedis quoque nunc in mentem venit: qui confidentiâ dicam, an ingenio, locum sibi, quo consisteret, dari petiit: & terram se commoturum de loco suo; in alium orbem, si quis foret, depulsurum, promisit. Promisit Auditores: sed & magistri idem nostrae tempestatis non promittunt tantùm; sed ipsum quoque instrumentum ad oculum designant, quo praestari idem queat; cui non immeritò, ob immensas vires Pantocratoris nomen impositum fuit. Videte, per ipsas divinissimas scientias vos obtestor: sintne nobis quoque Archimedes nostri! Equidem illi prisco ultrò tribuo ingenii gloriam; qui machinis suis effecit; ut Rex Hieron navim, Aegyptiorum regi mittendam, facilimâ levissimaque operâ in mare deduceret; quam cives Syracusani universi, quantocunque contenderent roboris nisu, protrude re non poterant. Quid nos ad ista?","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 22","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/22"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 24","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/24"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}