{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 29","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/29.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Fuit equidemm sui semper ostentatrix Graecia; saepè quoque amplificatrix veri: quod sanè in lasonis classe, & hac nostra Columbi, Vespucl, Magellani, Caboti, Draxi, Candischl, sat illustri documento patet. Jason Colchos adiit eo maris tractu atque itinere, quod ignotum adeò esse non poterat; ab aliis, iisque non paucis frequentatum antè: nostri homines mare ingressi sunt; à nullo praemonstratum. Jason cum classe sua atque Medea in patriam rediit, bimestri duntaxat elapso: nostri necesse habuerunt impendere integros annos: ut novum orbem nostro orbi conjungerent. Jason se cum sociis continuit mediterraneo alveo: nostri etiam dissita maria emensi sunt, & antichthones esse compererunt; contrà quàm Lactantius senserunt, atque Augustinus: quorum iste nullâ ratione credendum putavit, adversa pedibus nostris calcari vestigia: ille etiam ineptos putavit, qui opinarentur; esse homines, quo rum vestigia sint superiora, quàm capita; aut ibi, quae apud nos jacent, pendere posse. Ipsi etiam Vitruvio non in videbimus carri illudgenus: quo singulis horis quot milliaria essent confecta, monstrabatur: neque dissimulabimus; idem praestare navim ad illius designationem posse.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 28","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/28"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 30","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}