{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 32","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/32.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"sphaera armillaris, singularis operae: quae facit, ut in parietes, cujuscunque situs, horarum intervalla deliniet manu expeditissimâ etiam ineruditus opifex: quod olim vel ipsis principibus scientiarum admirationi fuisset. Tanta nunc est artium vilitas & facilitas: ut, qui seculum incuset; seculo injuriam faciat; seipsum accuset, ignaviae & atque inertis oscitantiae. Quòd praeterea horologia ex radiorum refractione describimus; quòd item ex reflexione eorundem: velim scire, à quonam prisci temporis tentatum fuerit: quod nobis etiam perfectum accepimus. Verùm, ut ad navigia redeamus; magno suo emolumento, nostri homines invidiam priscis faciunt acu naviculariâ, quae in pyxide, vi magnetis, non tam horas designat: quàm in ipsa etiam intempesta nocte, in densis tenebris, indigitat: quâ coeli parte agant, ne dies multos infeliciter terant, aut errent LSU pelago totidem sine sidere noctes. Infiniti foret laboris, planeque intolerabilis; si omnia recitanda mihi praesumerem; quae vi magnetis cognoscuntur paranturque ut magnetica ferramenta se conformant ad tellurem: ut circulos coelestes magnes detegit, polos ostendit; ut perpetui motus instrumentum prębet. Admirabimurne instrumentum ex acu magnetica: quo via, tor vel regionem circumiens, vel urbem, locorum intervalla ad amussim notet, sine gestantis aut ullius ope? Obstupescemusne ad illud, quo ad plurima milliaria, ejusdem magnetis adminiculo, sensa animi patefacere possumus aliis? Laudabimusne aliud instrumentum, quod mappam in plano chartaceo, adspiciente eo, qui pedes iter facit, describit? In superiori nempe illius parte vitrum exstet, sub quo tota mappa solitariis punctis notetur; quae non ab acu magnetica perforantur: sed ab orbiculo, sub charta latitante; quem cum alio illi adjuncto, magnes in hanc illamve partem agitet.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 30","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/30"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 33","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}