{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 35","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/35.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"debebat vel Callicrates, qui formicas exebore minutissimi corporis repraesentavit; vel Myrmecides, cujus manu quadrigae factae, quas cum sessore musca tegebat alis: sed utrumque animâ, hoc est, motu atque progressu carebat. Quo nomine nostrates sanè prosperiores sunt; quoniam ingeniosiores: qui organum nobis conficiunt; quod pomi, quod juglandis, quod grandiusculae fabae magnitudine, coeli motum & tempus horis suis distinctum, nobis quoque dispensandum cautè repraesentat. Haec, Auditores seculi cum seculo sunt certamina; quae nullo sanè malignitatis dente atteri debent. Ex quo mihi quidem inepti videntur admodum; qui periisse dolent Aegyptiorum illam scribendi rationem celerrimam: de qua Poëta; Currant verba licèt; manus est velocior illis: Nondum lingua suum, penna peregit opus. Omnem illam quantulamcunque jacturam multis nominibus, compensat dicam, an superat illustre Typographiae donum: quo Misericors DEES postrema tempora ornavit beavitque. Dignum sanè, quo Germaniae nostrae tam insignem gratulemur praerogativam; quâ id nobis conceditur: ut uno die ter milie paginae exscribantur typis; hoc est, plùs operis singulis diebus praestent bini viri codicibus excudendis, quàm toto anno quatuor librarii, quantumvis expediti, scribendis valuissent. Quid ergò? Doleant, qui velint, Ptolaemei Ptolemaei periisse bibliothecam, Eumenis, aut Theophrasti: ingemiscant, non exstare vestigium ex undetriginta illis publicis, quae Romae visebantur; è quibus Palatina & Uipia familiam duxisse perhibentur. Habemus & nostri seculi congeriem infinitam librorum excellentium. Est in hoc numero Vaticana, Romani Pontificis; Medicea, Magni Hetruscorum Ducis: est Bessarionis, ad aedem D. Marci apud Venetos: est in Galliis regia illa Lutetiis, & ad Dionysl fanum: est in Carpentanis Hispaniae ea, quae in Escuriali servatur:","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 33-2","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/33-2"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 36","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}