{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 36","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"est in cunctis collegiis Academiarum Angliae. Nostra verò Germania quàm locuplete abundat hinc inde librorum thesauro, ex omni linguarum atque scientiarum genere! Vienna ostentat suos: Ileidelberga item suos: digesti sunt Fuldae in octo & quadraginta classes manuscripti in membrana codices: Francofurtum parvus quidam mundus est librariae supellectilis (lubens praetereo alias urbes) Neque hae duntaxat Regum sunt impensae aut Principum; quas praecipuè tutores rei litterariae juxtà & librariae Deus constituit: cernere est ubique gentium Viros, non Principes, nisi eruditorum principes dicam; qui & copiâ & bonitate librorum eò usque sunt instructi: ut aestimentur digni, quorum nomina unà cum libris vivaci aevo transmittantur. Equibus ante oculos penè habemus Tuam, Magnifice Scultete, bibliothecam: Tuam item Pelarge excellentissime, quasiante pedes nostros: Tuam, Grutere amplissime, paulò à nobis dissitam longius; utinam expositam propius! Referamus huc quoque chartam nostram; quae ex detritis concerptisque linteis, in lanuginem, versatili rotâ tunditur in mortario, dum induci! Plin. lib. 13. Isidor. lib. Q. Septim. Lup. lib. I. decad. 4. Pollux, lib. Martial.li. 14. Vopis. in Tacit. Ioseph. li. 1. antiquit. cap. 4. Horat. in od. Zonar lib. 3. annal. Isido. lib. 6. Herod. in Argonaut. Suid. Sueton. in Augustoc Tiberio.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 35","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/35"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 37","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}