{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 37","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/37.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"Guid. Pancirol. Gerard. Mercat. Petr. Bert. induci panno villoso, formamque omnibus notam adipisci queant; eâ sanè & felicitate, & vilitate pretii: ut pauperrimis quoque pauculis nummis rei pretiosissimę copia fiat. Nihil sunt, si ad hanc chartam referantur stirpium folia, ne Sybillina quidem è palmis aut malvâ: non praevalebunt nostris inventis tenuiores arborum philyrae aut tunicae: non plumbi laminae; non telae lineae, non tabellae buxeae aut citreae, aut cereae, aut eburneae; non lapides, quales Enochi creduntur exstitisse, non monumenta aerea; non intestina animalium; non juncus ex Aegypti paludibus; non denique membranae ex pecorum pellibus; quibus olim inscribebant singulis: ac ne aureum quidem vellus, quod Argonautae ex Colchide rapuerunt, chartae nostrae anteferatur. An est quispiam qui pretiosam suppellectilem ex aere Corinthiaco à nobis postulet? eo nimirum, quod incensâ atque flagrante Corintho, ex liquefacto auro, argento & aere in unam massam conflatum fuit.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 36","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/36"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 38","label":"EUNDEM ILLUSTRISP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/38"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}