{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Felicitas saeculi 43","citation":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/43.md","author":{"name":"Caspar Dornau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau"},"work":{"title":"Felicitas saeculi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Tuos verò labores, Generosissime Patrone, & ingenii concertationes si quis observare in Te potuisset, aut aequâ saltem lance judicii velit expendere: perinde ab omni dicteriorum atque livoris jaculo eris liber; atque Cresinius omnium sententijs absolutus fuit; cùm ad animum revocarent judices: operâ, non impensâ tantùm, culturam constare. Haec opera, haec industria Tua, Patrone Generos. me, sed cui solidas è coelo vires contulit benedictio Dei, quae divites facit: haec ergo ingeniosa Tua industria tum plurib. retrò annis, tum praeteritâ messe ita Tibi implevit omnia horrea, ut quò reconderentur fruges lectissimę; locus nonsuperfuerit sub tectis: sub dio in metas mergitesque enormes hinc inde erant per areas agrosque accumulandae. Nimirum haec sunt beneficia, non venificia: ea est & ditescendi, & foenorandi ratio aequitatis plena, quam mater Tellus suppeditat, Mater sanè justissima. Hi sunt incomparabiles fructus laboris, vigiliarum & diligentiae: quas tantò uberius largitur Deus ipse, nunquam otians aut dormitans; quantò nos alacriores manum ad stivam applicamus. Quod dum imitantur nostrae aetatis homines: neminem admiratio subire debet: excitari & postremo hoc aevo magistros, qui in liberalissimis scientiis aequè ac illis opificiis, quae ad mechanicos delegata sunt, sat docent: ingenia semper efflorescere quę benignissimę Naturę ope adjutę, veteres multis modis in ruborem dare possint. Et quidni confieri istud hoc seculo queat? Prisci autores, quos veneramur jure meritissimo, destituti fuerunt nostris libellis atque instrumentis. nos & illorum & nostris uti fruique possumus: ut illi unicâ duntaxat anchorâ, ut tritum habet diverbium; nos, quod tutissimum est, duab. niti videamur.","prev":{"citation":"Felicitas saeculi 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/42"},"next":{"citation":"Felicitas saeculi 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-dornau/felicitas-saeculi/44"},"credit":{"text":"Caspar Dornau, Felicitas saeculi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Felicitas_saeculi","quality":"ocr"}}